
De conventu climatico
- Postado por Alex Augusto Marcelo
- Categorias Nuntii Latini
- Data 6 de novembro de 2025
- Comentários 0 comentário
Postridie Nonas Novembres plus quadraginta (40) principes civitatum in urbem Belem de Para, ubi paucis post diebus maximus conventus climaticus Nationum Unitarum habebitur, congregati sunt. Propositum est, ut curetur, ne globus terrestris plus uno et dimidio (1,5 °C) gradu Celsiano calefiat.
Praesidens Luiz Inácio Lula da Silva, hospes conventus, verbis gravissimis pro combustibilibus fossilibus deponendis appellavit, etsi regimen eius petroleum in litore Amazoniae quaerendum esse censet. Lula, inconstantiam orationum agnoscens, conventui illi “veritatis” nomen dedit necnon eos vituperavit, qui bonum publicum propriis commodis anteponerent.
Antonius Guterres, secretarius generalis Nationum Unitarum, de rerum imminenti necessitate serio monuit: “Data est nobis”, inquit, “facultas eligendi, utrum ducamus an pereamus”. Gabriel Boric autem, praesidens Chiliae, id praesidenti Civitatum Americae Unitarum vitio dedit, quod mutationem climaticam negaret.
In medio colloquio regimen Brasiliae rogationes ambitiosas fecit. Aerarium centum viginti quinque miliardorum dollarorum ($125 miliarda), quo silvae curentur, condendum esse censet. Suasit etiam ut mille trecenta miliarda ($1,3 milia miliarda) dollarorum colligerentur, quae ad condicionem climatis in melius mutandam spectarent. Quae pecunia vectigalibus ditissimorum auctis erogaretur.
(Scripsit Alex Augusto Marcelo)
Bacharel em Linguística e em Engenharia Civil pela Universidade Estadual de Campinas, de onde também recebeu o Certificado em Línguas Clássicas, o professor Alex Augusto Marcelo atua na divulgação e no ensino das línguas latina e grega há mais de dez anos. Além de ter criado a série Latim para Principiantes, no YouTube, que conta atualmente com mais de 35 mil inscritos, Alex é autor de diversos cursos em plataformas online, como a Udemy e a Hotmart, onde conquistou até o momento mais de 5 mil alunos. Com um conhecimento profundo de sua língua materna, o português, o professor também trabalha com a revisão, preparação e tradução de textos envolvendo as línguas portuguesa, inglesa, espanhola, catalã, latina e grega.
Você também pode gostar
Bolsonaro in custodiam coniectus
De re publica Brasiliensi
