
De re publica Brasiliensi
- Postado por Alex Augusto Marcelo
- Categorias Nuntii Latini
- Data 15 de novembro de 2025
- Comentários 0 comentário
Ante centum triginta sex (136) annos, res publica Brasiliensis orta est non clamore a populo sublato, sed conversione rerum incondita, subita fortuitaque a militibus facta, duce — mirabile dictu — invito.
Sex tantum diebus ante finem imperii, die nono mensis Novembris (09/11) anni millesimi octingentesimi undenonagesimi (1889), familia regia, omnino ignara coniurationis quae summo studio in praesidiis stativis excogitabatur, ultimam sumptuosissimamque saltationem festivam in Insula Fiscali celebrabat. Duci seditiosorum, Deodoro da Fonseca, Domini Petri II familiari, qui aegrotans motui interesse dubitabat, non prius persuasum est quam hunc rumorem audivisset: aemulum suum politicum, Silveiram Martins, mox administrationem suscepturum.
Die conversionis, scilicet quinto decimo mensis Novembris (15/11), res in maximam confusionem vocatae sunt. Plerique milites nesciebant se imperium evertere. Putabant enim se renovationi tantum consilii ministrorum interesse. Ipse Deodorus numquam “Vivat res publica!” in Campo Sanctae Annae exclamavit.
Diurnarius quidam illius temporis narravit populum admirantem spectaculum quasi pompam militarem spectavisse. Tanta fuit confusio, ut fautores rei publicae ovantes carmen Massiliense, hymnum nationalem Francogalliae, concinerent vexillumque extemporale e vexillo Civitatum Americae Unitarum confectum proponerent. Facie Domini Petri II celeriter deleta, nummi effigie Libertatis imprimi coepti sunt.
(Scripsit Alex Augusto Marcelo)
Bacharel em Linguística e em Engenharia Civil pela Universidade Estadual de Campinas, de onde também recebeu o Certificado em Línguas Clássicas, o professor Alex Augusto Marcelo atua na divulgação e no ensino das línguas latina e grega há mais de dez anos. Além de ter criado a série Latim para Principiantes, no YouTube, que conta atualmente com mais de 35 mil inscritos, Alex é autor de diversos cursos em plataformas online, como a Udemy e a Hotmart, onde conquistou até o momento mais de 5 mil alunos. Com um conhecimento profundo de sua língua materna, o português, o professor também trabalha com a revisão, preparação e tradução de textos envolvendo as línguas portuguesa, inglesa, espanhola, catalã, latina e grega.
Você também pode gostar
Bolsonaro in custodiam coniectus
Robotum Russicum pronus ad terram cadit
