
Funus Barbarae Borges celebratum
- Postado por Alex Augusto Marcelo
- Categorias Nuntii Latini
- Data 2 de novembro de 2025
- Comentários 0 comentário
Barbara Elisa Yabeta Borges, virgo duodetriginta annorum, quae die Veneris (31) post meridiem sclopeto occisa est, hodie sive postridie Kalendas Novembres (02/11) in Coemeterio Iraiensi effertur. In caput exitialiter percussa est, cum greges criminales in Via Flava, in regione septentrionali urbis Fluminis Ianuarii, violentissime confligerent.
Barbara autocineto per applicationem telephonicam arcessito ab Insula Gubernatoris ad Cachambi vehebatur, cum vehiculum prope Complexum Marensem (vulgo “Complexo da Maré”) transiens in sclopetationem incidit. Quae, quamvis statim ab autoraedario ad Nosocomium Foederale Bonsucessense vecta sit, tamen vulneribus acceptis de vita decessit. In eadem sclopetatione alter vir vulneratus atque in nosocomium deportatus est.
Secundum victimae familiares, Barbara, quae paulo ante ad altiorem operis gradum ascenderat — nam in argentaria munere fungebatur —, proximo anno ventrem ferre in animo habebat. Paucis quidem horis ante mortem, in retibus socialibus sententiam seriam de vitae hominumque pretio divulgaverat: ‘quod magni pretii sit, cum abeat, partem nostri secum auferre’.
Vigiles militares loco conflictus sclopetum automaticum invenerunt. Servitium Delationum (vulgo “Disque Denúncia”) informationem de sceleris auctoribus colligit.
(Scripsit Alex Augusto Marcelo)
Bacharel em Linguística e em Engenharia Civil pela Universidade Estadual de Campinas, de onde também recebeu o Certificado em Línguas Clássicas, o professor Alex Augusto Marcelo atua na divulgação e no ensino das línguas latina e grega há mais de dez anos. Além de ter criado a série Latim para Principiantes, no YouTube, que conta atualmente com mais de 35 mil inscritos, Alex é autor de diversos cursos em plataformas online, como a Udemy e a Hotmart, onde conquistou até o momento mais de 5 mil alunos. Com um conhecimento profundo de sua língua materna, o português, o professor também trabalha com a revisão, preparação e tradução de textos envolvendo as línguas portuguesa, inglesa, espanhola, catalã, latina e grega.
Você também pode gostar
Bolsonaro in custodiam coniectus
De re publica Brasiliensi
