
Maximum in alea Brasiliensi lucrum
- Postado por Alex Augusto Marcelo
- Categorias Nuntii Latini
- Data 1 de novembro de 2025
- Comentários 0 comentário
Hodie sive Kalendis Novembribus sponsiones in Megam Sortitionem Anni Vergensis 2025 iam fieri possunt. Praemium maximum octingentorum quinquaginta milionum realium (R$ 850.000.000) aestimatur. Ut ex Argentaria Oeconomica Foederali dicitur, hic valor, qui triginta tribus centesimis (33%) maior est quam anno praeterito, summam unius miliardi realium (R$ 1.000.000.000) superare potest.
Causa summae tam ingentis est, quod Ministerium Aerarii Publici mense Augusto regulas mutavit. Novum decretum partitionem pecuniae collectae, quae seriei principali, scilicet sex numerorum divinatorum, huius certaminis specialis destinatur a sexaginta duabus centesimis ad nonaginta centesimas auxit.
Sortitio die tricesimo primo mensis Decembris (31/12) habebitur. More solito praemium in Mega Sortitione Anni Vergensis non coacervabitur: si nemo sex numeros recte coniectaverit, pecunia inter victores seriei sequentis, ubi quinque numeri divinandi sunt, dividetur.
Sponsio simplex, qua aleatori sex numeros notare licet, sex realibus constat et fieri potest non solum in quavis taberna aleatoria Brasiliensi, sed etiam per portam interretiariam “Loterias Caixa”, per applicationem telephonicam officialem et per servitium argentarium interretiarium, dummodo cliens Argentariae Oeconomicae Foederalis sis. A die Lunae (03/11), tempus ad sponsiones per canales digitales faciendas una hora ampliabitur.
(Scripsit Alex Augusto Marcelo)
Bacharel em Linguística e em Engenharia Civil pela Universidade Estadual de Campinas, de onde também recebeu o Certificado em Línguas Clássicas, o professor Alex Augusto Marcelo atua na divulgação e no ensino das línguas latina e grega há mais de dez anos. Além de ter criado a série Latim para Principiantes, no YouTube, que conta atualmente com mais de 35 mil inscritos, Alex é autor de diversos cursos em plataformas online, como a Udemy e a Hotmart, onde conquistou até o momento mais de 5 mil alunos. Com um conhecimento profundo de sua língua materna, o português, o professor também trabalha com a revisão, preparação e tradução de textos envolvendo as línguas portuguesa, inglesa, espanhola, catalã, latina e grega.
Você também pode gostar
Bolsonaro in custodiam coniectus
De re publica Brasiliensi
