
Oppidum in Parana turbine venti vastatum
- Postado por Alex Augusto Marcelo
- Categorias Nuntii Latini
- Data 8 de novembro de 2025
- Comentários 0 comentário
Die Veneris (07/11) turbo venti oppidum Flumen Formosum Iguaçu (vulgo Rio Bonito do Iguaçu) in Parana saeviit. Phaenomenon, quod a meteorologis perniciosissimum historiae recentioris civitatis Paranae describitur — nam vis turbinis tres gradus in scala Fujitana effecit —, in supercellula tempestatis cyclone extratropico propulsum paucis secundis ortum est. Tanta fuit calamitas, ut nonaginta centesimae regionis oppidi urbanae delerentur.
Eventus calamitatis tragicus est: sex (6) homines vitam amiserunt et plus septingenti septuaginta (770) vulnerati sunt. Inter victimas est Julia Kwapis, puella quattuordecim annorum, quae Sacramentum Confirmationis hoc die Sabbati acceptura erat. Vi ventorum immani domus funditus e solo evulsae sunt. Praeterea, maxima pantopolia in oppido corruerunt.
Praesidens Lula per servitium X ob mortuos se valde dolere dixit et solidarietatem incolis ostendit. Manus auxiliaria foederalis a ministra Gleisi Hoffmann ducta, ministeriis Salutis et Integrationis adiuvantibus, in regionem afflictam missa est, quae auxilium humanitarium quam celerrime ferret.
Gubernator Ratinho Junior statum calamitatis publicae indixit ad auxilium expediendum. Dum complura centena hominum tecto privatorum locis fortuitis excipiuntur, regimen provinciale proposuit, ut subventio oeconomica etiam quinquaginta milium realium (R$ 50.000) singulis familiis ad arduam reaedificationem daretur.
(Scripsit Alex Augusto Marcelo)
Bacharel em Linguística e em Engenharia Civil pela Universidade Estadual de Campinas, de onde também recebeu o Certificado em Línguas Clássicas, o professor Alex Augusto Marcelo atua na divulgação e no ensino das línguas latina e grega há mais de dez anos. Além de ter criado a série Latim para Principiantes, no YouTube, que conta atualmente com mais de 35 mil inscritos, Alex é autor de diversos cursos em plataformas online, como a Udemy e a Hotmart, onde conquistou até o momento mais de 5 mil alunos. Com um conhecimento profundo de sua língua materna, o português, o professor também trabalha com a revisão, preparação e tradução de textos envolvendo as línguas portuguesa, inglesa, espanhola, catalã, latina e grega.
Você também pode gostar
Bolsonaro in custodiam coniectus
De re publica Brasiliensi
