
Plus tres miliones studentium Enem subeunt
- Postado por Alex Augusto Marcelo
- Categorias Nuntii Latini
- Data 10 de novembro de 2025
- Comentários 0 comentário
Die Dominico (9/11) plus quindecies centena milia (3,5 miliones) studentium primae parti Examinis Nationalis Gymnasialis (vulgo Enem) anni bismillesimi vicesimi quinti (2025) interfuerunt. Probatio, quae etiam quinque horas et dimidium (5,5 horas) duravit, disciplinas ad linguas et scientias humanas spectantes tetigit. Participes ad nonaginta (90) quaestiones responderunt et textum criticum scripserunt.
Studentes quasdam examinis mutationes mirati sunt. Probatio de linguis, imaginibus nubeculatis depositis, novam rationem lectionis explorandae usu recepit: unus textus participantibus propositus est, quo lecto ad quinque quaestiones continuas iis respondendum erat. Inter rogatorum argumenta quae plerosque inopinatos deprehenderunt, actricibus Paolla Oliveira et Margot Robbie commemoratis, est impetus quo homines adducuntur, ut excellentem formae pulchritudinem sequantur. Praeterea flagitatum est, ut discipuli de prospectu senescendi in societate Brasiliana dissererent. De tempore autem dictaturae militaris, quod argumentum disciplina Historia continetur, non actum est.
Inter eos, qui nomen dederant, viginti septem centesimas (27%) afuerunt. Qui numerus ab anno proximo non auctus est. Omnino tria milia ducenti quadraginta (3.240) participes, qui contra legem egerunt, imprimis qui instrumenta electronica inter examen portabant, ex certamine exclusi sunt. Index responsorum rectorum die Iovis (13/11) officialiter divulgabitur. In civitate Parana, quae nuper turbine venti saevissimo afflicta est, probatio mense Decembri habebitur.
Enem statum suum ita confirmavit, ut ianua principalis sit universitatum in Brasilia, sive publicarum sive privatarum, per programmata Sisu, Prouni et Fies. Hoc anno bismillesimo vicesimo quinto Brasilianis, qui examen feliciter subierint, denuo dabitur facultas ostendendi se gymnasium perfecisse, ac quidem ita, ut facilius in mercatum laboris admitti possint.
(Scripsit Alex Augusto Marcelo)
Bacharel em Linguística e em Engenharia Civil pela Universidade Estadual de Campinas, de onde também recebeu o Certificado em Línguas Clássicas, o professor Alex Augusto Marcelo atua na divulgação e no ensino das línguas latina e grega há mais de dez anos. Além de ter criado a série Latim para Principiantes, no YouTube, que conta atualmente com mais de 35 mil inscritos, Alex é autor de diversos cursos em plataformas online, como a Udemy e a Hotmart, onde conquistou até o momento mais de 5 mil alunos. Com um conhecimento profundo de sua língua materna, o português, o professor também trabalha com a revisão, preparação e tradução de textos envolvendo as línguas portuguesa, inglesa, espanhola, catalã, latina e grega.
Você também pode gostar
Bolsonaro in custodiam coniectus
De re publica Brasiliensi
