
Robotum Russicum pronus ad terram cadit
- Postado por Alex Augusto Marcelo
- Categorias Nuntii Latini
- Data 13 de novembro de 2025
- Comentários 0 comentário
Die Iovis (13/11) Moscuae plaga maxima iniecta est tirocinio AIDOL, primi roboti Russici humanam speciem gerentis, quod intellegentia artificiali praeditum est. Carmine heroico pelliculae “Rocky” sonante, automatum illud, quod altitudinem habet centum octoginta sex centimetrorum (186 cm) et pondus nonaginta quinque chiliogrammatum (95 kg), triumphaliter in scaenam prodiit, ut admiratio in diurnariis efficeretur.
Paucis autem secundis postquam spectatores manu salutare conatum est, robotum, cum titubaret neque pedibus stare posset, coram omnibus praeceps ad terram ruit. Quo facto, grex fabricatorum celeriter accurrit, ut velo nigro scaenam tegente AIDOL foras traheretur. Casus ille infelix ostendit Russis haud facile esse praeter ceteras civitates in re robotica excellere. Operam enim dederunt, ut septuaginta septem centesimae (77%) partium automati ex sua civitate oriundae essent.
Fabricatores inter alia robotum propter scaenam tenebricosam lapsum esse contenderunt. Declaratio autem maxime insolita a Vladimiro Vitukhin, praeside societatis, facta est: inter munera roboti esse animos hominum sibi conciliare. Quod propositum — mirabile dictu — casu illo inopinato sane perfectum est.
(Scripsit Alex Augusto Marcelo)
Bacharel em Linguística e em Engenharia Civil pela Universidade Estadual de Campinas, de onde também recebeu o Certificado em Línguas Clássicas, o professor Alex Augusto Marcelo atua na divulgação e no ensino das línguas latina e grega há mais de dez anos. Além de ter criado a série Latim para Principiantes, no YouTube, que conta atualmente com mais de 35 mil inscritos, Alex é autor de diversos cursos em plataformas online, como a Udemy e a Hotmart, onde conquistou até o momento mais de 5 mil alunos. Com um conhecimento profundo de sua língua materna, o português, o professor também trabalha com a revisão, preparação e tradução de textos envolvendo as línguas portuguesa, inglesa, espanhola, catalã, latina e grega.
Você também pode gostar
Bolsonaro in custodiam coniectus
De re publica Brasiliensi
